Liber Isaiae Prophetae*

Caput 6: Versus 3

Et clamabant.ID.Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit.Sanctus, sanctus,etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas praedicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duoia,quae duplicata ineffabile nomen Dei faciunt.Plena est omnis terra.ID.Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.
(* Traductions européennes)